Variatio (linguistica)

Variatio est vera linguae proprietas quia plurimae res multis modis dici possunt. Locutores variare possunt pronuntiatum, vocabula (lexicon), morphologiam, et syntaxin (aliquando grammatica appellatam),[1] sed cum diversitas variationis magna sit, rationi variandi ut videtur sunt certi fines: locutores plerumque magnas ordinis vocabulorum mutationes non faciunt, novosque sonos omnino adventicios fere non pronuntiant.[2] Variatio linguistica non est idem ac non grammaticalitas, sed locutores iam (saepe non conscientes) sciunt quod in eorum sermone patrio fieri potest et non potest. Variatio linguistica est sententia maximi momenti in sociolinguistica.[3][4]

Nexus interni

  1. Meecham et Rees-Miller 2001.
  2. Wardhaugh 2006:5.
  3. Labov 1963.
  4. Chambers 2003.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne